Bernardon fuit figura Vindobonensis macci sannionisque cum fama non ita bona. Nomen postea translatum est in ipsum Iosephum Kurz scurram et scriptorem. Iste vir (natus Vindobonae anno 1715, mortuus Varsaviae anno 1786) multas dramatiunculas iucundas docuit, quibus titulus communis Bernardoniaden. Talibus rebus, quae mimis et dicteriis facetis et pyrotechnicis pullulabant, homines intra et extra Vindobonam valde gaudebant.

Iosephus Kurz in delineatione.

Opus eius magnum praetitulatur »Eine neue Tragödia, betitelt: B., die getreue Prinzessin Pumphia und Hanns Wurst, der tyrannische Tatar-Kulikan. Nebst einer Kinderpantomime, betitelt: Kolekin, der glücklich gewordene Bräutigam« (1756; reimpressio, Vindobonae 1883). Kurz etiam Pragae et Monaci e scaenis se produxit.

Nexus externi

recensere