Bergslagsbanan
Bergslagsbanan est ferrivia Suecica.
Stationes
recensereStatio eius extrema Gevalia est. Stationes fimitimae in extremitate altera duae sunt: Frövi et Kil; Bergslagsbanan enim in ramos dividitur ad stationem pagi Ställdalenis. Stationes graves Gävle C (Gevalia), Sandviken, Storvik, Hofors, Falun C (Falunga), Borlänge C (Borlaenge), Ludovica, Kopparberg, Lindesberg, Frövi, et Kil sunt. Gevalia, Borlaenge, Storvik, Ludovica, Frövi, et Kil compita ferriviarum sunt, ubi homines ad tramina aliarum ferriviarum transire possunt.
Historia
recensereOrigines Bergslagsbanan ferriviae duae ferriviae sunt, quae consociationibus diversis constructae et operatae olim fuerunt. Prima erat Gefle-Dala Jernväg, quae spectabat spatium Gevalia – Falunga, annis ab 1855 ad 1859 constructa. Prima ferrivia longa Sueciae fuit (90 chm). Altera consociatio Bergslagernas järnvägar erat.
Traminum motus
recensereTramina oneraria per totam ferriviam frequentant. Tramina hominibus vehendis spatium Nykroppa – Kil non frequentant. Operator traminum onerariorum Green Cargo est. Operator princeps traminum hominibus vehendis est Tågkompaniet. Inter Falungam et Borlaengem etiam SJ tramina operatur et inter Ställdalenem et Ludovicam Värmlandstrafik.