Ben Knapen

diurnarius, politicus

Ben Knapen (sic saepissime, sed nomine nativo Hubertus Petrus Maria Knapen; Kaatsheuvel in oppido natus die 6 Ianuarii 1951) est diurnarius et politicus Nederlandiae. Alumnus est Universitatis Noviomagensis. Editor meruit diarii NRC Handelsblad ab anno 1990 usque in 1996. Minister a rebus externis fuit, primo ministro Marco Rutte, a die 24 Septembris 2021 usque in 10 Ianuarii 2022.

Wikidata Ben Knapen
Res apud Vicidata repertae:
Ben Knapen: imago
Ben Knapen: imago
Nativitas: 6 Ianuarii 1951; Kaatsheuvel
Patria: Regnum Nederlandense

Bibliographia

recensere
  • Pieter Rottman, "'Ik ben altijd een man van het midden geweest'" in NRC Handelsblad (26-27 Februarii 2011)

Nexus externi

recensere