Bellum Wakarusae fuit proelium leve quod in Kansia Territorio mensibus Novembri et Decembri anni 1855 accidit, pars violentiae Kansiae Crudae. Proelium Laurentium Kansiae et vallem Wakarusae Fluminis egit.

Eventus qui fastigium attigerunt in Bello Wakarusae die 21 Novembris 1855 coeperunt cum colonus servituti favens colonum libertati faventem, nomine Carolo Dow, glandibus petivit. Vehementes ex ambabus partibus taliones magnopere auxebant, ut parvus Missurianorum exercitus, Samuele J. Jones, Comitatus Douglas Praetore (Anglice: sheriff), duce,[1] in Kansiam die 11 Decembris 1855 ingressus est et Laurentium obsedit.

Per obsidionem, principalis hostium manus castra in ima Wakarusae valle (Anglice: on the Wakarusa bottoms) posuit, fere sex milia passuum a Laurentio iacentia. Exercitus ingrediens paene 1500 hominum numeravit, omnis mediocriter armatus, quamquam multi inruperant in armentarium Civitatum Foederatarum apud Libertatem Missuriae et sclopeta, gladios, cannonas, et alios necessarios belli apparatus furati erant.

Laurentii, Ioannes Brown et Iacobus Lane colonos civitati liberae faventis convocaverant ut essent exercitus defensionis; quo facto, ei munimenta exstruxerunt, sed tamen nulla Laurentii oppugnatio facta est. Foedus pacis confusionem sedavit, eius condicionibus communiter acceptis. Solum unus miles, Thomas Barber, colonus civitati liberae favens, qui causa Laurentii defendendi advenerat, vulnere mortifero per obsidione vulneratus est. Eius mors memorata est in "Burial of Barber," poemate ab Ioanne Greenleaf Whittier facto.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Bellum Civile Americanum 1861-1865 et antecedentia