Bellum Latinum (340338 a.C.n.) fuit breve bellum inter Rempublicam Romanam et vicinos Latinos. Propter bellum Foedus Latinum dimissum est, Latiumque a Republica Romana annexum est. Latini tamen iura civitatis dati sunt.

Bellum coepit per postulatum Latii ad Romam ut maiorem autonomiam perciperent. Anno 340 a.C.n., legatio missa est ad Senatum Romanum ad suadendum creationem unius reipublicae a Roma et Latio, in qua ambae factiones aequae essent. Cum Roma dux Foederis Latini saepe prius fuisset, consilium dedignati sunt. Romani tunc in reprobos Latinos et Foedus Latinum bellum intulerunt. Respublica cum Latio et Campania contra Samnium in Primum Bellum Samniticum bellaverant donec Roma recessit a bello. Latini et Campani una Samnium pugnabant etiam, sed Roma sociavit Samnium ut Latinos peteret. Soli equites Campaniae et Laurentes Latii adhaerebant Romanis, qui sociati sunt a Paelignis.

Latini Samnium irruit; exercitum Romanum-Samnicum incessit ad Lacum Fucinum. Deinde, evadens copias Latinas, Campaniam penetravit invaditque ad Latinos et Campanos apud Montem Vesuvium. In proelio apud Vesuvium, Romani, ducti a Consulibus Decio Mure et Tito Manlio Torquato Imperioso, Latinos vicit. E tabulis Romanis, Manlius obsequium militare corroboravit necando filium suum ob inoboedientam eius, et Decius se immolavit deis pro victoria Romana.

Sequenti anno, Manlius in proelio apud Trifanum exercitum Latinum iterum vicit. Latini fugerunt e Campania usque ad Latium. Ibi ei Romanos obstiterunt frustra. Victi Latini agnoverunt gravatim praedominium Romanum. Alii oppidorum Latinorum adusque Romani facti sunt, alii paulo Romani, alii tantummodo coloniae Romanae.

Romae

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!