Beatitudines
Beatitudines sunt praeclarae institutiones Christi, quae bis in Novo Testamento inveniuntur, versio brevior in sic dicto "sermone in loco campestri" (a loco dicto, ubi Lucas Iesum loqui facit): Lc 6,20-23, et versio longior in sermone montano: Matth. 5,1-12[1]. Sermones partim concordant, partim inter se discrepant.
Lc 6,20-23 | Mt 5,1-12 |
---|---|
Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: | Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius; et aperiens os suum docebat eos dicens: |
1: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. | 1: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. |
2: Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. | 4: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. |
3: Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. | 2: Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. |
- | 3: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. |
- | 5: Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. |
- | 6: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. |
- | 7: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. |
- | 8: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. |
4: Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. | 9: Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me. |
Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. | Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. |
Solummodo in evangelio secundum Lucam post beatitudines sequuntur tres lamentationes (Lc 6,24-26):
- 24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
- 25 Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
- Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
- 26 Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
Notae
recensere- ↑ Textus Biblicus ex Nova Vulgata sumpta est
Vide etiam
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Beatitudines spectant. |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |