Bataceae
Bataceae (Nomen Latinum botanicum a Perleb statutum) sunt familia plantarum florentium cui unicum genus Batis est.
Sex species sunt, plantae perennes ac halophyticae (quae sal amant). Pleraeque Americanae sunt, sed B. argillicola naturalis est in Australasia. Dioeciae sunt, cum florum spinis impompalibus, sed species Australasiatica monoecia est.
Ambae species perennes humilesque ab 10 ad 70 centimetra altaesunt, prostratae sunt cum in novum solum colonias inferunt, sed cum habuerint radices, dummosae fiunt. Lucidae viridesque sunt, sed aliquando rufae sunt. Flores parvi sunt, editi in secretis spinis, a medio aestu ad autumnum florescentes.
Aliquot botanistae B. maritimam in quinque species dividunt cum B. californica, B. fruticosa, B. spinosa, et B. vermiculata, sed haec interpretatio non satis constat inter sapientes.
Bati licet vivere in solis salatis. Cum ceterae plantae exponuntur in salatis humis vel aquis, servatam aquam perdunt, sed Batis adaptata est his locis et nihil obstat quin crescant. Ut iuvent vivere in spatiis salatis, folia spissa teguntur pilis minimis qui minuunt aquam perditam in auras.
Pauca animalia eam edunt quia salatior est, sed "alba cauda cervi" Bate maritima vescuntur partim. Orientales nani-caeruli papiliones nectar horum florum conlegunt. Batis maritima rara fit in aliquot locis, et quidam sapientes putant eam addituram esse specierum indici in discrime, quamquam, introducta planta in Havaios, spatia omnia invadit.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bataceae spectant. |
Vide "Bataceae" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of North America |