Basilica Sancti Clementis in Laterano

Basilica sancti Clementis in Laterano est ecclesia Christiana Romae prope Palatium Lateranense sita, papae Clementi I dicata, inter basilicas minores enumerata, cuius structura recentior ("aedes superior") aedificia antiquiora celat: exstant enim "aedes inferior", picturis muralibus mediaevalibus ornata, et sub hac aede aedificium quoddam satis magnum, saeculo I exeunte seu II ineunte elaboratum. Ibi archaeologi saeculi XIX mithraeum anno circiter 200 ornatum reppererunt. Sub quo aedificio vestigia exstant insulae urbanae aevi Republicani, incendio Neroniano destructae.

Basilica sancti Clementis: Aedes superior
"Christus in Purgatorio" e picturis muralibus aedis inferioris
Basilica sancti Clementis: Mithraeum sub aedibus repertum

Inter picturas muralibus series de vita sancti Clementis exstat cum inscriptionibus partim Latine, partim lingua vernacula Italiana expressa.

BibliographiaRecensere

  • Leonardo Boyle, San Clemente – Roma. Romae: Collegio San Clemente, 1976
  • Hugo Brandenburg, Die frühchristlichen Kirchen in Rom. Regensburg, 2005. ISBN 3-7954-1656-6
  • John Gilmartin, "The paintings commissioned by pope Clement XI for the Basilica of San Clemente in Rome" in Burlington Magazine vol. 116 no. 855 (Iun. 1974) pp. 304-312
  • E. Junyent, Il titolo di San Clemente in Roma. Romae, 1932
  • Joan E. Barclay Lloyd, "The building history of the medieval Church of S. Clemente in Rome" in Journal of the Society of Architectural Historians vol. 45 (1986) pp. 197-223
  • Joseph Mullooly, Saint Clement, pope and martyr, and his basilica in Rome. Romae: Benedict Guerra, 1869 Textus apud archive.org
  • Louis Nolan, The basilica of S. Clemente in Rome. Romae: Cuggiani, 1910. Textus apud archive.org
  • Édouard de Vitry, Titi Flavii Clementis Viri Consularis et Martyris Tumulus Illustratus. Urbini: Fantauzzi, 1727
  • Gerhard Wolf, "Nichtzyklische narrative Bilder im italienischen Kirchenraum des Mittelalters. Überlegungen zu Zeit- und Bildstruktur der Fresken in der Unterkirche von S. Clemente (Rom) aus dem späten 11. Jahrhundert" in Gottfried Kerscher, ed., Hagiographie und Kunst. Berolini: Reimer, 1993. ISBN 3-496-01107-6) pp. 319-339

Nexus externiRecensere

"Index cardinalium huius basilicae titularium" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

  Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!