Barrĭum (-i n.) est vocabulum Mediae et Infimae Latinitatis quo appellabatur secundum Du Cange et al. "ædium ac domorum extra urbem et ad suburbana quædam congeries"[1] et quod latinitas ab Hispanico vocabulo barrio mutuata est, quod vicissim lingua Hispanica mutuata erat ab Arabico Hispanico vocabulo bárri, "externum" significante et id vicissim ab Arabico litterarum برّيّ, significante ferum. Nihilominus, quamquam hodie praecipuum significatum pars urbis in Hispanophonis nationibus est, voci "barrio" sunt alia significata:

  • In Argentina et Uraquaria, barrium est divisio municipii officialiter a locali auctoritate priori tempore delineata et quae aliquando distinctum characterem servat, sed sine ulla speciali socio-oeconomica connotatione.
  • In Columbia hic terminus est in usu cuiquam urbanae areae parti cuius geographici limites localiter determinati sunt, etiam sine ulla speciali socio-oeconomica connotatione.
  • In Philippinis, terminus "barrium" in usu ad referendum ad rurale oppidulum, sed nunc hic terminus in barangay, basicam politicam gubernationis unitatem, commutatur.