Baron Divavesi Waqa (natus Boe in pago insulari Nauruano die 31 Decembris 1959) est politicus Nauruanus et e die 11 Iunii 2013 praeses patriae.

Wikidata Baron Waqa
Res apud Vicidata repertae:
Baron Waqa: imago
Baron Waqa: imago
Nativitas: 31 Decembris 1959; Boe District
Patria: Nauru
Baron Waqa anno 2024

Baron Waqa alumnus est universitatum Pacifici Australis Suva in urbe et Monash iuxta Melburniam.[1] Legatus est ad Parlamentum Nauruense a die 3 Maii 2003. Minister ab eruditione meruit, praeside Ludovico Scotty, a die 29 Maii 2003 ad diem 8 Augusti eiusdem anni rursusque a die 22 Iunii 2004 ad 17 Decembris 2007. Interdum die 23 Aprilis 2004 sub praeside Renato Harris inter ductores fuit motus popularis de receptione profugarum Afganiensium.

  1. Ita es:wiki.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Baron Waqa spectant.