Barnstedt commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. Est pars communis generalis Ilmenau. Ad Barnstedt etiam vicus Kolkhagen pertinet.

Wikidata Barnstedt
Res apud Vicidata repertae:
Barnstedt: insigne
Barnstedt: insigne
Civitas: Germania
Locus: 53°8′15″N 10°22′24″E
Numerus incolarum: 765
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Luneburgensis, Ilmenau

Geographia

Superficies: 19.77 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Embsen, Betzendorf

Tabula aut despectus

Barnstedt: situs
Barnstedt: situs

Historia

recensere

Barnstedt pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Barnstedt ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est et ab anno 1974 ad Ilmenau commune generale pertinet. Eodem anno Kolkhagen vicus, qui anno 1230 primo in actis descriptus est, cum Barnstedt coniunctus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Barnstedt spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!