Barnabas Apostolus (Graece: Βαρνάβας ὁ Απόστολος, Latine etiam Barnaba) (mortuus forsan anno 61 p.C.n.) fuit Apostolus primae generationis.

Pictura mediaevalis

Secundum Actum Apostolorum significat nomen Barnabas Latine "filium consolationis"[1], sed hodierna die hoc dubitatur. Revera nomen suum Iosephus fuit. Ecclesiam Mediolanensem, ut et Romanam sub Tiberio fundavisse, et in Liguria praedicavisse creditur. In Cypro, sub Nerone, martyrium passum esse fertur. Forsan (sed non verisimiliter) auctor Epistulae Barnabae, Novi Testamenti apocryphum, est.

  • Origenes: De prec., I,3
  • Clemens: Strom., I,2; I,5
  • Hieronymus: in Catal.

Nexus externi

recensere

Barnabas apud Hofmanni Lexicon Universale

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Barnabam Apostolum spectant.
  1. ACTUS APOSTOLORUM 4,36 (nova vulgata)
 
Sancti

Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!