Barbaricum
Barbaricum litteris Romanis omnes regiones extra limites Imperii Romani, qui a barbaris habitabantur, significat.[1] Pervestigatio scientiae historicae archaeologicaeque hodierna hoc verbo saepe has regiones designat, quae ab Augusto usque ad Antiquitatem exeuntem in Europa media et austro-orientali Imperio Romano finitimae (et ideo a "barbaris" habitatae) erant. Sunt, qui Barbarico pro Germania utantur, alii etiam alias nationes sicut Hunnos, Alanos sive Slavos amplectuntur.
Notae
recensere- ↑ Cf. Eutr. 7,9 et 9,4.; Amm. 18,2,14; Lampr. Alex. Sev. 47,1; Not. dign. occ. 31 et 32