Balduinus de Bodinat
Balduinus de Bodinat, Francogallice Baudouin de Bodinat, nomen est verum falsumve sub quo philosophus hodiernus, qui ut sermone Francogallico utitur Francogallus esse coniicitur, progymnasmata edidit. De ipsa vita huius philosophi nihil certi cognovimus adeo ut unusne homo sit auctor an plures dubitari possit. Attamen fama fert Balduinum de Bodinat cum e Lutetiae suburbio demigravit nunc lignatorem factum vivere quadam in silva.
Hic vero auctor est eius praecipue libri qui, primum bifariam editus apud Lutetiensem editorem nuncupatum Encyclopédie des nuisances ("Encyclopaediam nocentiarum") anno 1996 et 1999, inscribitur De Vita terrena, Cogitationes de parvitate posteritatis quam hoc temporis continet, et ad genus vivendi quod ortum e rebus industrialibus est pingendum, intellegendum necnon vituperandum pertinet.
Censet enim, qui scientia et ratione artibusque mechanicis crescentibus humanum cultum civilemque excoli credent, eos tota re falli; immo vero etiam terram atque ea ipsa quae ad bene et decore et humane vivendum petuntur perire vel iam perdita esse. Quin etiam, cum propter universorum hominum cladem, dilapsis humani ingenii fundamentis ipsis, tum propter ipsam perturbationem et confusionem animi sui, difficultates vel cogitandi luctationemque exprimere non remittit. Itaque non solum aliquam disputationem philosophicam vel tractatum, sed etiam imaginem animi sui expressam atque quamdam vivam acerbamque confessionem scripsit ille. Cuius stilus sermoque, antiquitatem insignite redolens, necnon consilia et orationis genus, non absimile aphorismis, cum moralibus philosophis, velut inprimis Blasio Pascali, comparata sunt. Verumtamen, et vi poetica aspera singularique, et maxima desperatione severitateque, quibus in rebus haud dissimilis libro Ecclesiastes videtur, hoc praestat opus.
His verbis incipit liber:
"Fenestra relicta in sellam adsido. Quid cogitem? Foris autem dies dominica domibus desertis placida vastaque ferri super extremam urbem videtur, in mentem meam suis umbris versatilibus longioribus cadentibus invadens, cum vestigia aeriarum navium in alta atmosphaera signis per ambages factis lente intexunt, mox evanescunt perlucenti in die postmeridiano, qui in vacando consumitur. Rectangula figura parietum vacuorum, via vacua diei dominicae e furca suspensa, forma corporis in cathedra.
"Foris autem pedum crepitus modo propior tum minor fit donec elabitur. Cathedra, lectum, mensa cum bibliotheca, sella una. Athenae itinerum intrinsecus flexorum, solum stridente, thecae, photographemata obsoleta. In faucibus, riscus diurnorum veterum, forma corporis ex uncino suspensa."
(...)
"Dictum quidem nobis est, fanatici alienationis nobis dicunt, res ita se habere, omnia mutari, numquam in idem flumen bis descendi, etc. Perspicuum tamen est id non fieri pro cursu saeculorum et nos consternatos id subire sicuti bellum universum quod..."
Nexus externi
recensere- Baudouin de Bodinat apud apophtegme.com