Balduinus V (rex Hierosolymitanus)

Balduinus V (natus anno 1177; mortuus mense Augusto 1186), filius Sibyllae et Guillelmi Montisferrati, nepos igitur antecessoris Balduini IV, fuit rex Hierosolymitanus ab anno 1183 (Balduino IV gravissime aegrotante) et rex solus iam ante diem 16 Maii 1185.[1] Eo succedit mater Sibylla, qui cum novo marito Guidone de Leziniaco regnavit.

Balduinus puer (a Baliano de Ibelino elevatus) anno 1183 rex iunior a patriarcha Heraclio coronatus. Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 2754 f. 116
Balduinus V rex solus, anno 1185 acclamatus. Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 779 f. 247
  1. Quidam regem Balduinum IV "die 15 Aprilis 1185" mortuum adseverant, necrologia St Niçaise de Meulan citata, sed haud secure. Nonnulli "16 Martii 1185", nullo fonte ut videtur. Vide Thomas Vogtherr, "Die Regierungsdaten der lateinischen Könige von Jerusalem" in Zeitschrift der deutschen Palästina-Vereins vol. 110 (1994) pp. 51-81 ad pp. 65-67; Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876) p. 210 et nota 85 (Paginae selectae apud Google Books)

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!