Balduinus IV (rex Hierosolymitanus)
Balduinus IV (natus anno 1161; mortuus ante diem 16 Maii 1185),[1] filius regis Amalrici I et Agnetis de Cortiniaco, fuit rex Hierosolymitanus, successor patri. Eo succedit nepos (filius sororis Sibyllae) Balduinus V.
Tutor sive paedagogus Balduini ab anno fere 1170 fuit Willelmus archidiaconus (et postea archiepiscopus) Tyrensis. Ille ipse Balduinum aegrotantem (sicut mox revelatur, leprosum) observavit.
Balduinus die 15 Iulii 1174 coronatus est, obeunte patriarcha Amalrico de Nesle. Saepius contra Saladinum pugnabat: ad montem Gisardi die 25 Novembris 1177, optimo successu; peiori iuxta Leontem fluvium die 10 Iunii 1179. Annis fere 1178/1179 epistulam ad regem Ludovicum VII misit (incipit "Ad gerenda regis negotia") qua postulavit nobilem aliquem e regno Francico ad Hierosolyma mittendum qui sororem suam Sibyllam duceret regnumque gereret.
Anno 1184 legationem ad Occidentem missus est, duce Heraclio pratriarcha, cui rex litteras misit (incipit "Litteras in quibus universos vos") de proeliis eo anno a Saladino gestis.
Notae
recensere- ↑ Quidam "die 15 Aprilis 1185", necrologia St Niçaise de Meulan citata, sed haud secure. Nonnulli "16 Martii 1185", nullo fonte ut videtur. Vide Thomas Vogtherr, "Die Regierungsdaten der lateinischen Könige von Jerusalem" in Zeitschrift der deutschen Palästina-Vereins vol. 110 (1994) pp. 51-81 ad pp. 65-67; Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876) p. 210 et nota 85 (Paginae selectae apud Google Books)
Bibliographia
recensere- Marshall W. Baldwin, "The Decline and Fall of Jerusalem, 1174-1189" in Kenneth M. Setton, ed., A History of the Crusades (6 voll. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 1955-1989) (Anglice) Textus vol. 1 (1969) pp. 590-621
- Bernard Hamilton, The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876 (Paginae selectae apud Google Books)
- Hans Eberhard Mayer, "Die Legitimität Balduins IV von Jerusalem und das Testament der Agnes von Courtenay" in Historisches Jahrbuch vol. 108 (1988) pp. 63-89
Nexus externi
recensere- "Amaury of Jerusalem (et filii)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |