Balaena esse explosa dicitur cum vapores in putrescenti balaenae corpore tam spisse includuntur ut vehementer celeriterque ex ventre effugiant, vel cum homines materia ad res explodendas utuntur ut cadaver noxium dimittant.

Hoc modo anno 1970 praefecti publici in Oregonia dimittere balaenam mortuam in litore iacentem 45 peduum longitudine conati sunt. Quamquam materiam explosivam circum corpus alte aggeraverant, igni accenso et fragore sonito, maxima pars corporis non dilaniabatur. Crebrae autem moles adipis ex balaena in caelum disiectae sunt, ex quibus una gravis solidaque in autocinetum haud procul morans incidit. Quod autocinetum perplanum factum est.

Hi eventus tantum fabulae esse late credebantur, donec anno 1990, Dave Barry scriptor comicus in diariis has res narrans, adseveravit se in manibus suis testimonium cinematicum possidere. Hoc testimonium erat nuntii vespertini illius diei in VHS conditi in quibus quidam correspondens, Paulo Linnman nomine, narrare de balaena explosa videtur Anglice modo alliterativo: "The blast blasted blubber beyond all believable bounds."

Nexus externus

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!