Back to the Future II
Back to the Future (ad litteras: Reditus in tempora futura) est pellicula Americana a Roberto Zemeckis moderatore cinematographico ducta scriptaque a Roberto Gale: id opus in lucem prolatum est anno 1989. Agitur de altera et media trilogiae pellicularum partibus, quae partem primam (1985) sequitur et parti tertiae (1990) praecedit.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Argumentum
recensereScaena prima pelliculae repetit finem partis primae, cum Marty McFly modo redit de itinere per tempora inoptato. Nam Doctor Emmet Brown, indagator scientiae et eius amicus, vulgo Doc appellatus, machinam itineris per tempora facientem, quae formam DeLoreanis autoraedae habet, invenerat cum qua Marty casu anno 1955 delatus est. Aegre Doctore pristino adiuvante ad tempus suum id est annum 1984 reverti contigit. Doc temporis sui autem ad tempora futura profectus est ut progressum gentis humanae spectaret (confer partem primam). Subito Doc cum DeLorean apparet et Martyum postulat vel flagitat potius ut secum in tempora futura redeat liberorum Martyi servandorum causa. Marty adsentit et cum Jennifera (amica sua romantica quae forte adest) in DeLoreane consedit. Autoraeda progressus technologici qui futuris in temporibus evenerit gratia amplificata nunc etiam volare potest; in caelo igitur iter faciunt. Versio nova scenae demonstat rem novam: Biffum qui est rivalis McFlyorum profectionem eorum videntem.
Tempora futura - annus 2015
recensereAmici anno petito 2015 adveniunt. Ibi Doc rem explicat: filius Martyi et Jenniferae—Marty iunior—maledictis lacessitus invitus particeps sceleris erit et in vincula conicietur quod est origo casuum qui totam familiam Martyi in perniciem dabunt. Dum Doc Martyum iuniorem adhibet Marty senior partem filii sui agit et colloquio adest quo consilium sceleris capietur. Obviam it Griffo, dux istius manus, et negat se participem futurum esse rei. Pugna exardescet et tum venatio in tabulis suspensis (Hoverboard), tabulae subrotatae novae horum temporum quae paulum super terram pendent, facta sed tandem Marty effugere potest dum secutores casum facientes ad curiam alliduntur. Quam ob damnum factum a custodibus publicis capiuntur. Quo facto, tempora futura pristina mutantur: Griffo capto neque actio scelerosa neque comprehensio Martyi iunioris fieri potest.
Marty oppidulum perambulat res futuras cognoscendi causa. In taberna conspicit indicem qui enumerat eventus certaminum gymnicorum in saeculo vicesimo factos. Quem emit nam in animo habet ad tempora sua revertus sponsiones facere quibus certe vincet cum eventus noverit et eo modo locupletari. Tum cum Doctore reconvenit qui eum vehementer vituperat: Itiniere per tempus commodi sui causa abuti non decere. Indicem de Martyo ereptum abicit. Biff Tannen autem anni 2015 senex factus sermonem illum subauscultavit et illam rem secretam nunc intellegens indicem adsumit.
Jennifer quidem interdum a Martyo et Doctore sine mente sola in via laterali relicta a custodibus publicis invenitur quae eam Jenniferam anni 2015 putant et eam domum eius futuram ducere consilium capiunt. Doc et Marty sequuntur eius e domo liberandae causa. Jennifer domi sua futura expergiscitur et se condit ne familiae obviam eat. Ex iis quae audit videtque cognoscit et coniugium et vitam suam Martyique communem infelicem futuram esse. Marty et Doc e DeLorean egressi ad domum properant. Interdum Biff senex qui eos secutus est DeLoreanem relictum clam furatur et itinere per tempora facto non adimadversus reponit. Contingit amicis ut Jenniferam liberant sed obviam facit alteri egoni suae triginta annis maiori natae. Quo facto ambo perturbatione maxima commotae sine mente corruunt. Marty et Doc virginem ad DeLoreanem ferunt. Doc machinam quae per tempora iter facere potest quam primum delere constituit cum itinera per tempora nunc nimium periculosa habeat nam hic casus si paulo peior evenisset calamitatem efficere potuisset: Paradoxa temporalia quae si evenerent mundum totum delerent.
Tempus praesens: annus 1985 mutatus
recensereRediti ad annum 1985 Marty oppidulum Hill Valley valde mutatum esse cognoscit: Tuguriopolis facta est in qua vis est sceleraque permulta in publico inhibita geruntur, Biff homo opulentissimus factus princeps oppidum reget et Georgio pater Martyi necato matrem eius in matrimoniam duxit. Doc intellegit Biffum senem machina rapta ad praeterita tempora iter factum indicem ad se ipsum adulescentem dedisse necesse esse. Tum Biff adulescens sponsionibus permultis de certaminibus exercitationis vicit cum sibi eventus eorum indicis gratia semper noti essent et eiusmodi pecuniam suam acquisivit rerumque potitus est. Marty et Doc decernunt ad praeterita tempora reverti et indicem resumere de Biff ne dives fiat et eo modo tempora sua recta restituere. Biff de indice rogatus Martyo narrat se eum accepisse pridie Idus Novembres anni MCMLV – eo ipso die quo Marty prima parte in itinere per tempora sua parentes in saltatione scholae perduxit et ad tempus suum rediit. Marty quem Biff hoc scientem necaturus est Doctore adiuvatore effugere potest. Quo facto amici ad diem indicatam iter faciunt.
Tempora elapsa: annus 1955
recensereMarty Biffum adulescentem per oppidulum Hill Valley per diem sequitur et indicem recentem traditum de Biffo sene ad Biffum adulescentem capere studet. Sed labor difficillimus est. Alteri Egones Marty et Doc partis primae eis iterum atque iterum vitandi sunt ne facta praeterita disturbent et paradoxa temporalia efficiant. Saepe rebus gestis partis primae obviam faciunt quae nunc a prospectu novo demonstrantur. Multis conatibus factis Marty Doctore adiuvatore insectatione in tabula suspensa (quam de futuris temporibus secum gessit) facta contingit ut indicem ab inimico suo capiat. Doc eum indicem incendere iussit. Libello illo exardescente rebus ab anno 1985 mutatis apparet res gesturas (quae de prospectu anni illius iam gestae sunt) remutatas? iri (remutatas esse) et igitur versionem temporis sui illis notam restitutam esse.
Hoc ipso momento triumphi DeLorean volans Doctore intus fulmine verberatus evanescit. Marty amicum suum mortuum putat sed tum epistulam a Doctore scriptam accipit: comes suus adhuc vivit sed anno 1885 captus est. Spe nova motus Marty versionem amici sui quae anno 1955 vivit petit ut ille sibi subveniat. Doctorem convenit modo postquam ille versionem Martyi partis primae ad tempora futura remisit. Doc laetitia ingente sua raptus et valde perturbatus a mente discedit. Conclusione fabulae annuntiata pellicula parvula cupiditatem videndi promovens imagines nonnullas partis tertiae secuturae demonstrat.
Bibliographia
recensere- Gardner, Craig Shaw. Zurück in die Zukunft, Teil 2: Der Roman zum Film basierend auf dem Drehbuch von Robert Zemeckis & Bob Gale. Bastei Lübbe. ISBN 978-3-404-13248-5.
- Knoke, Felix. 2015. "Heute ist Marty McFly in der Zukunft angekommen," Der Spiegel, 21 Octobris.2015.
- Sander, Ralph. 1996. "'Dreimal Zukunft und zurück: Einige Anmerkungen zu Robert Zemeckis Zeitreise-Trilogie „Back to the Future.“" Das Science Fiction Jahr 1996, ed. Wolfgang Jeschke, 293–302. Monaci: Wilhelm Heyne Verlag. ISBN 3-453-09445-X.
- Thomas, Peter. 2015. "Was war noch mal dieses Internet?" Frankfurter Allgemeine Sonntagszeitung, 1 Aprilis 2015, p. 45.