Bacchanalia insulae Andri (Titianus)
Bacchanalia insulae Andri est tabula a Titiano picta. Hanc tabulam pingendam Titianus suscepit a duce Ferrariae, Alphonso I, ut cubiculum alabastri Aedis Ferrariae ornaret una cum "Baccho et Ariadna" et "Dono Veneris". Postea etiam alii pictores, sicut Velazquius, Poussin et Rubenius hoc idem argumentum susceperunt. Titianus rem cepit e Philostrato, philosopho saeculi III p.C.n. qui opus nomine Imagines composuit, in quo tabulas antiquas – hodie pessumdatas – describebat, inter quas erant "Bacchanalia insulae Andri"[1].
De fabula eiusque interpretatione (Ludovica Blecua)
recensereBacchanalia sunt sacra in honorem Bacchi, qui est deus vini. Ergo Bacchanalia sunt festa vini. Ceterum Andros inter insulas Cyclades numeratur et ibi – ut fama est – erat fons de quo mense Ianuario vinum defluebat. Apud Philostratum non fontem, sed rivum invenimus, parvum fluvium qui vinum insulanis praebebat. Qua de causa hac in tabula Titianus homines ebrios, madidos, appotos, vinolentos, vino confectos depinxit.
Superiore in parte, superiore in tabula natura omnium potitur: est caelum caeruleo colore pulcherrime depictum, sunt etiam nubes albae, etiam formosissimae, sunt etiam arbores foliis refertae, sunt etiam uvae in trunco huius arboris implicatae, quod non mirum est, nam sunt festa vini, est etiam pavo in arbore, et est etiam in colle vir, qui iacet, est vir aetate confectus. Apud Philostratum legimus hunc virum esse ipsum rivum cuius vultus purpureus est, id est, cuius vultus colorem vini habet, et qui inter vites iacet. Hac in tabula Titianus depinxit senem, nam est vir aetate confectus, vinolentus, et omnino exhaustus, qui iacet inter vites et qui manu uvas exprimit. Sunt qui dicant eum esse deum Silenum, deum ebrietatis et comitem Bacchi. Sunt vero qui censeant Titianum "tres aetates hominum" depinxisse, quod iam antea, decem annis ante fecerat. Est etiam senex et sunt pueri. Est etiam puer qui impudentissime tunicam tollit et mingit in rivum nulla verecundia affectus. Nam tales sunt pueri! Nesciunt quid sit pudor, quid sit verecundia, nam aliud curant!
In scaena etiam iuvenes vinolenti saltant, alii vinum fundunt et partiuntur, alii colloquuntur quiete, sermonem serunt, alii sermonem alienum audiunt, alii sane bibunt, alii sertis Bacchicis, coronis hederarum capita cingunt. Et ii prorsus festis gaudent, vita fruuntur.
Titianus plurimas, crebras lineas curvas depinxit ut motum tabulae praeberet. Est sane motus in tabula, et vix possumus audire musicam. Et sane est musica in tabula, nam est charta humi relicta quae continet carmen Gallicum quod dicit Latine: «Qui bibit et bis non bibit, nescit quid sit bibere»[2].
Inter homines excellit vir qui media in tabula lagoenam tollit vini plenam et qui, ut videtur, vinum intuetur, adspicit, perscrutatur, perinde ac si qualitatem eius probaret. Et is est nodus compositionis, nam plurimos conspectus, plurimos visus, attrahit, allicit. Etiam navis quaedam in prospectu cernitur: ea navis apud Philostratum erat in portu et erat navis Bacchi, sed hac in tabula Titianus navem festa relinquentem, navem abeuntem, discedentem depinxit. Sunt qui dicant eam esse navem Thesei, qui olim, Minotauro occiso, Ariadnam – quae ima in tabula est – quadam in insula reliquit, deseruit. Et postea – etsi est alia fabula – ipse Bacchus cum primum eam vidit, amore captus, eam uxorem duxit, sed ea est alia fabula. Cur Titianus hanc navem relinquentem depinxerit, res certa non est, nam Ariadna non Andri, sed Naxi relicta est, ergo res omnino certa est, nescimus cur Titianus hanc navem relinquentem depinxerit neque quae femina esset. Pulcherrima femina imam in tabulam prodit quae omnino de festis curat neque ceteri de ea curant. Ea seposita est, segregata est, fortasse vino confecta est. Cutis eius elucet, eminet, excellit et spectatoribus impudentissime pulchritudinem suam ostendit, nam est figura quae spectatores advocat, invitat, attrahit et, ut fertur, Titianus eam depinxit postquam totam scaenam depinxerat. Patet hanc feminam depictam esse ut privatim lustraretur. Etiam sunt duae virgines, quae quiete sermonem serunt. Eae leviter tibias sustinent. Et altera manu amicam attrahit quo propius eam alloquatur et fortasse consilia sua amicae aperit atque in pectore alterius feminae Titianus depinxit florem: est viola, et, ut dicunt, ita Titianus honorare voluit amicam suam, nomine Violantem, quam deperibat, quam adamabat, et ita eam honorare voluit, quin etiam apud florem litteris tenuissimis scriptum est: TITIANVS F, id est, TITIANUS F(ecit); eo modo Titianus tabulam consignavit.