Alcimus Ecdicius Avitus
(Redirectum de Avitus Viennensis)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 450; Vienna
Obitus: 5 Februarii 518, 525; Vienna
Nomen nativum: Alcimus Ecdicius Avitus
Obitus: 5 Februarii 518, 525; Vienna
Nomen nativum: Alcimus Ecdicius Avitus
Consociatio
Religio: Ecclesia Catholica Romana
Familia
Genitores: Hesychius Viliensis;
Memoria
sanctus catholicus (feriae die 5 Februarii, 4 Februarii)
Vide etiam paginam discretivam: Avitus
Sanctus Alcimus Ecdicius Avitus | |
---|---|
Episcopus Viennae | |
Natus | circa annum 460 |
Mortuus | 5 Februarii 518 |
Patronus | Saint-Avit, Drona praefectura |
![]() |
Sextus Alcimus Ecdicius Avitus vel Avitus Viennensis (natus circa annum 460, mortuus die 5 Februarii 518 Viennae) poeta et episcopus Viennae erat atque nunc sanctus Ecclesiae Catholicae est.
FamiliaRecensere
Avitus e gente Gallica Romana nobili natus: nepos Aviti imperatoris est atque etiam Sidonium Apollinarem inter propinquos numeravit.
VitaRecensere
Anno 490 episcopus Viennae electus est. Frustra conatus est Gundobadum regem Burgundionum, ad quod regnum Vienna tum pertinebat, ad fidem Catholicam convertere. Gundobadus Arianus mansit. Sed Gundobadii filius Sigismundus Avito auctore catholicam fidem accepit.
OperaRecensere
- De spiritalis historiae gestis: De initio mundi, De originali peccato, De sententia Dei, De diluvio mundi, De transitu maris rubri
- Poematum De Mosaicae Historiae Gestis Libri Quinque
- De virginitate: consolationis carmen ad Fuscinam sororem
- Contra Eutychianam haeresim libri I-II
- Dialogi cum Gundobado rege vel librorum contra Arrianos reliquiae
- 34 Homilia, quorum tres tantum iam nunc exstant
- 96 Epistulae, quorum 81 composuit, 8 accepit et 7 pro rege Sigismundo scripsit
Plura legere si cupisRecensere
Nexus externiRecensere
- Biographia in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Opera Aviti in Patrologia Latina