Regulorum aula (Theodisce: Prinzenhof) inter aedificia multa protegenda media in urbe Arnstadii numeratur. Nunc sartus et tectus conservatur hic Bibliotheca publica.

Ala longa, qua invenitur hodie Bibliotheca publica

HistoriaRecensere

Aedificia in complexu irregulari alarum trium comprehenduntur, qui pluries reconstructus erat: fundamentum erat utique monasterium Benedictinarum nonnarum apud contiguam Ecclesiam BMSV. Persona prima qui post Reformationem ibi habitavit erat Catharina de Nassau (1583), vidua grafionis cuiusdam.

Annis ab 1721 ad 1725 totum reconstructum est pompis satisfaciendis reguli Vilhelmi de Schwarzburg, denuo anno 1803 pro regulo Carolo Gunthero (Schwarzburg-Sondershausen). Anno 1878 oritur scholasticus usus. Gymnasio repartitio conclavium omnino mutata est. Anno 1990 renovatio facta est ad transformandum aedificium in bibliothecam modernam.

DescriptioRecensere

Conservatae sunt duae fenestrae saeculi XVI exeuntis in ala septentrionali. Istius temporis est etiam subterranea cella camerata in ala occidentali, super quam sunt nonnullae diaetae tectoriis perpulchris (saeculi XVIII) exornatae. Meridiana ala non ante usum scholasticum erecta erat, cum aedificium etiam longius redditum est in directionem orientalem. Istius temporis sunt frontis ornamenta quoque.

BibliographiaRecensere

  • Georg Dehio / Stephanie Eißing / Franz Jäger: Handbuch der Deutschen Kunstdenkmäler: Thüringen, Deutscher Kunstverlag, 2003, p. 55-56, ISBN 3422030506

Nexus externiRecensere