Attila rex a Leone Magno repulsus (Raphael)
Attila rex a Leone Magno repulsus (Italice Incontro di Leone Magno con Attila) est opus tectorium (ca. 660×500 cm) a Raphaële Sanctio in aedibus Vaticanis creatum, aureā illa aetate qua pristinae splendorem artis late per Italos reviviscere incredibili fortuna contigit. Namque Leo ille X e Medicea gente, quo patrono munificentissimo Raphaël utebatur, nomen sancti illius antecessoris assumpsit, cognomento Magni, qui, medio V saeculo, et auctoritate sacerdotii et virtute divina adeo valuit, ut barbarum victorem Romam invasurum sua via depelleret. Urbs enim sancta est, quae ab Apostolis defensa conspicitur. Obequitat in sinistro latere Pontifex (quem Leonis Medicei vultu pictor repraesentavit), eumque circumstant Patres Purpurati; ferus autem rex, ferrea stipatus ala, deterrent caelestes enses, quas Urbis tutores Beati distringunt ita metuendi, ut tot victorem gentium iamiam ex equo deiiciant.
Non tamen Romano in agro tantum facinus factum esse docet historia; sed Mantuam prope, ad Mincii fluminis ripas, quo nimirum Valentinianus Caesar Leonem I Pontificem, Avienumque consulem, Trigetiumque praefectum Urbis legatos miserat, qui a suscepto itinere Attilam hostem averterent.
Ecquid vero? «Pictoribus atque poetis / quidlibet audendi semper fuit aequa potestas»[1]. Nobis itaque ingenii excellentiam satis sit admirari, unde tam magna, varia, tamque perfecta scaena enata est. Hinc enim milites turbatis ordinibus videmus, equis sese arrectos tollentibus, neque causam insolitae rei cognoscentes, cum ipsi Apostolorum praesentiam minime sentiant; inde animi securitas in Pontifice, qui benedicens cum sua cohorte procedit. Securitas haec est eorum, qui virtute sua fidunt, cum sibi probe sit perspectum, una secum Deum esse, quem contra barbaris omnibus, omni aetate, semper erit magna cum clade recedendum.
Notae
recensere- ↑ Horatius, Ars poetica, vv. 9-10
Nexus externi
recensere- "Raphaelis Sanctii pictura muralis Attilam regem effingens a Summo Pontifice repulsum", Alma Roma, 1, 1914, pp. 10-11