Attica Occidentalis (unitas regionalis)
Attica Occidentalis fuit unus inter quattuor nomarchias nomi Atticae.
Civitas: Graecia
Locus: 38°3′53″N 23°23′36″E
Fines
Forma
Subdivisiones: Elefsina Municipality, Aspropyrgos Municipality, Mandra-Eidyllia Municipality, Megara Municipality, Phyle
Tabula aut despectus
Attica Occidentalis (Graece: Περιφερειακή ενότητα Δυτικής Αττικής) est unitas regionalis Graeciae, una ex octo unitatibus regionalibus regionis Atticae. Unitas regionalis partem urbis Athenarum occidentalem et Atticae plagas in occidentem versus sitas amplectitur.
Unitati sunt 151 612 incolae.[1] caput unitatis est urbs Eleusis.
Reformatione administrativa anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) unitas regionalis Atticae Occidentalis e pristina nomarchia Athenarum, cuius territorium amplectitur et quae fuit una e quattuor nomarchiis Atticae, formata est. In quinque demos - partim pristinis demis coniunctis - divisa est.[2]
Index suppositus demos (cum numeris sicut et in tabula inveniuntur), quales anno 2011 coagmentatione exstant, et antea demos, e quibus exstiterunt, refert.
Demus hodiernus (+ numerus in tabula) | Antea demi | Sedes |
---|---|---|
Aspropyrgus (Ασπρόπυργος) (2) | Aspropyrgus (Ασπρόπυργος) | Aspropyrgus |
Eleusis (Ελεύσινα) (1) | Eleusis (Ελεύσινα) | Eleusis |
Magula (Μαγούλα) | ||
Phyle (Φυλή) (5) | Phyle (Φυλή) | Ano Liosia |
Ano Liosia (Άνω Λιόσια) | ||
Zephyrium (Ζεφύρι) | ||
Mandra-Idyllia (Μάνδρα-Ειδύλλια) (3) | Mandra (Μάνδρα) | Mandra |
Erythrae (Graecia) (Ερυθρές) | ||
Oenoe (Οινόη) | ||
Bilia (Βίλια) | ||
Megara (Μέγαρα) (4) | Megara (Μέγαρα) | Megara |
Nova Peramus (Νέα Πέραμος) |
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
- ↑ Lex, qua reformatio administrativa Callicratis constituta est