Attalus II
(Redirectum de Attalus II Philadelphus)
Attalus II Philadelphus (natus anno 220 a.C.n.; mortuus anno 138 a.C.n.) fuit rex Pergami domu regia Attalidarum ortus. Secundus Attali I filius fuit.
Res apud Vicidata repertae:
Anno 159 a.C.n. Eumeni II fratri successit, postquam iam ab anno 192 a.C.n. muneribus regiis functus est. Notissimum illum Forum Attali Athenis aedificari iussit. Rege Attalo II anno 138 a.C.n. mortuo ei Attalus III, filius Eumenis II, successit.
Filius eius nothus Aristonicus anno 133 a.C.n. regnum nomine Eumenes III appetivit.
Fontes
recensere- Strabo, Geographica XIII.4.2.
Bibliographia
recensere- Andreas Mehl, "[5] A. II Philadelphos" in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 228–230.
- Peter Reuter (1990): Attalos. In: Johannes Irmscher, Renate Johne (ed.): Lexikon der Antike. Bibliographisches Institut, Lipsiae, ISBN 3-323-00026-9.
- Hermann Bengtson (2001): Römische Geschichte. Republik und Kaiserzeit bis 284 n. Chr. Beck, Monaci, ISBN 3-406-02505-6.
- Klaus Bringmann (2002): Geschichte der römischen Republik. Von den Anfängen bis Augustus. Beck, Monaci, ISBN 3-406-49292-4.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Attalum II spectant. |