Athenagoras Milesius fuit sectator Ptolemaei Lagi filii, a quo anno fere 306 a.C.n. dux mercennariorum in insulam Rhodum a Ptolemaeo Aegyptio missus est. Eum corrumpere voluit emissarius quidam Demetrii Poliorcetae, nomine Alexander, qui in urbem Rhodum per cuniculum ad hoc faciendum intravit. Ab Athenagora delatus est et in carcere iactus.

FontesRecensere