Athenaeum Leoniae de Waha (Francogallice Athénée Léonie de Waha) est gymnasium vetustum medio in Leodio in Belgio francophono ad viam magnam D'Avroy situm.

Schola anno 2010
Opera musiva in piscina scholastica
Imagines in laboratorio chemico
Caelamen ad introitum principalem

Historia

recensere

Burgimagister Iulius d'Andrimont rogaverat Leoniam de Waha ut fundaretur gymnasium puellis dedicatum in urbe ubi tunc locus nullus educationis superioris puellis patebat. Inde de Waha ad stratam Hazinelle ludos Institut supérieur de demoiselles (1868) instituit, cui magistratus Leodiensis ex anno 1878 curam assumpsit. Nomen posthac in Lycaeum de Waha mutatum est. Instructio religiosa secundum confessiones singulas oblata est; absentia ab cursu religioso discipulis incriminationi fuit. Quoniam in magisterio et pastor protestanticus et rabbinus fuerunt, episcopus Leodiensis excommunicationem omnibus operam dantibus minatus est. Die inaugurationis vere omnes homo ecclesiasticus de Montpellier anathemate ex ecclesia fugabat. Successor eius in sede episcopali autem Doutreloux statim omnes exsecrationes ecclesiasticas nullius esse declaravit.[1].

Reconstructio ad grandem stratam De Avroy confecta est annis inter 1937 et 1940 secundum ichnographias ab architecto Ioanne Moutschen exaratas. Tum artifices XVIII Wallonenses[2] artificia multa ad scholam exornandam fecerunt velut opera tectoria, opera caelata plana, opera musiva, vitrea bella.

Secundo bello mundano saeviente in situ fuit domus agentium in rebus Germanicorum.[3][4]

Aedificia

recensere

Aedificiorum modernitas vere et iure effertur ob immanitatem functionalem spatia plura mirum in modum comprehendentem in quibus laboratoria, piscinae, hospitia meritoria, diaetae, odea. De artificiis multis iam supra est narratum. Hadrianus Dupagne opera musiva in piscina fecit, Marcellus Caron opera vitrea, Ferdinandus Steven imagines, Edgarus Scauflaire effigies vitreas, Augustus Mambour et Robertus Crommelynck opera tectoria duo, Augustus Donnay et Edmundus Delsa artificia varia alia, Oscar Berchmans opus musivum alterum. Die 17 Maii 1999 denique schola hereditas immobilis Walloniae sollemniter proclamata est.

In introitu principali ad grandem stratam vergunt caelamina plana duo haec: L'Etude ab Adelina Salle; L'Insouciance de la jeunesse a Ludovico Dupont atque Roberto Massart.

Nexus externi

recensere