Asia (Nereis)
Vide etiam paginam discretivam: Asia (discretiva).
Asia apud Hyginum in libro "Fabulae" inscripto,[1] fuit Nereis, filia Nerei dei marini, e Doride genita. Hyginus enim hoc nomen e textu Georgicon Vergilii sine dubio dempsit; a Vergilio enim inter sectatrices Cyrenes enumeratur "Asia Deiopea", i.e. Deiopea Asiae oriunda.[2]