Asaph Hall III (natus Gessen in oppido Connecticutensi die 15 Octobris 1829; mortuus Annapoli in Terra Mariae die 22 Novembris 1907) fuit astronomus Americanus qui Deimo et Phobo, binis Martis lunis anno 1877 inventis, innotuit.[1] Orbitas satellitum aliorum planetarum et stellarum binariarum, rotationem Saturni, ac massam Martis decrevit.

Asaph Hall apud USNO anno 1899.
Subscriptio.
Domus Halliana Oppido Georgii in vico Vasingtoniensi sita. Angelina uxor et duo operarii ante aedificium videntur.
Nummus Aureus Societatis Astronomicae Regalis Asapho Hall concessus.

Collegium Novi Eboraci Medii frequentavit. Asteroides 2023 Asaph in eius honorem nominatus est.

Notae recensere

  1. Blunck, Jürgen (2009). "The Satellites of Mars; Discovering and Naming the Satellites". Solar System Moons: Discovery and Mythology. Springer Science+Business Media. p. 5. ISBN 978-3-540-68852-5 .

Bibliographia recensere

  • Hall, Angelo. 1908. An Astronomer's Wife: The Biography of Angeline Hall. Baltimorae: Nunn & Company. Textus apud archive.org.
  • Hall, George William. 1908. A Biographical Memoir of Asaph Hall, 1829–1907. Vasingtoniae: Judd and Detwiler. Textus apud archive.org.
  • Hall. Percival. Sine tempore. Asaph Hall, Astronomer. A se typis impressis et prolatus.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Asaphum Hall spectant.