Arx Nassovia
Arx Nassovia[1] fuit primum castellum Nederlandicum ad Litus Aureum in Africa. Anno 1612 primo aedificatum est et ad annum 1868 ad Nederlandiam pertinuit (exceptis annis 1664/65 atque ab 1782 ad 1785, quibus sub dicione Britannorum fuit). Deinde iterum Britanni id acceperunt. Nunc solum parietinae arcis supersunt.
Notae
recensere- ↑ "Fort Nassau in Guinea: Arx Nassovia." Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ in indice geographico
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Arx Nassovia spectant. |