Arx Christina
Arx Christina, olim Arx Altena iterum nominata, fuit prima Suecica deductio in America Septentrionali sita principalisque deductio coloniae Novae Sueciae. Arx. anno 1638 exstructa et ex Regina Christina Sueciae appellata, circa 1.6 chiliometra ad orientem versus mediae Vilmingtoniae urbis hodiernae stetit, iuxta confluentiam Fluminis Christinae et Sinus Brandywine, circa 3 chiliometra ad superiorem fluminis partem ex ore Fluminis Christinae in Flumine Delavaria.
Historia
recensereIncolae Nederlandici, habitantes coloniae Novae Nederlandiae, factorij ad Arcem Nassoviam nonnullos annos sustinubant. Deductio secundum meridianam Sinum Delavariam apud Zwaanendael (prope hodiernum vicum Lewes) litus anno 1631 coepta est, sed colonia ab indigenis proximo anno oppugnata et deleta est. Sueci autem, proposita Gustavi Adolphi, Regis Sueciae, ad constituendam coloniam Suecicam subsequentes, in Sinum Delavariam die 29 Martii 1638 in navibus Kalmar Nyckel et Fogel Grip advecti sunt, Petro Minuit duce, olim directore generali coloniae Novae Nederlandiae. Egressi sunt in ripas Fluminis Christinae in situ hodierno Veteris Suecorum Ecclesiae Vilmingtoniae. Minuit locum secundum Flumen Christinam prope Delevariam optimum putavit pro commercio pellium castorum cum indigenis Lenape loci instituto.
Nederlandi eo tempore regionem postulabant ad meridiam versus Delavariae, tum Flumen Meridianum appellatum. Sueci regionem Regno Suecico in meridiano Delavariae latere postulabant quod multum hodiernae civitatis Delavariae amplectum est, tandem partes hodiernae Pennsylvaniae meridiorientalis et Novae Caesareae meridianae in septentrionali fluminis latere comprehendens.
Colonia Suecica cum Nederlandis constanter contendebat, qui anno 1651, Petro Stuyvesant duce, ut Suecicis minitarentur, Arcem Casimirum in hodierno Castello Novo Delavariae constituit, vix septem milia (12 chiliometra) ad meridiem Arcis Christinae versus. Sueci vicissim Arcem Casimirum anno 1654 cepit, sed Nederlandi proximo anno Novam Sueciam omnino deiecerunt, conatum colonicum Suecicum in America Septentrionali finientes et arcem Altenam nominantes. Terra pars Novae Nederlandiae mansit donec pars imperii colonici Anglici fieret cum classis Anglica regionem anno 1664 invaderet.
Situs Arcis Christinae, National Historic Landmark anno 1961 designatus, nunc nomine Saeptum Civitatis Arx Christina in Via 7 orientali Vilmingtoniae conservatur, cum exemplare navis Kalmar Nyckel. Monumentum Arcis Christinae, a Carolo Milles sculptore Suecico designatum, in situ stat.[1][2]
Nexus interni
Adnotationes
recensere- ↑ Lapsus in citando: Invalid
<ref>
tag; no text was provided for refs namednhlsum
- ↑ Richard Greenwood (21 Iulii 1975) (PDF). National Register of Historic Places Inventory-Nomination: Fort Christina. National Park Service et Formula:PDFlink.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- Interretialis Delavariae Historia: Arx Christina, www.hsd.org
- National Park Service: Arx Christina, www.nps.gov
- The New Sweden Centre, www.colonialnewsweden.org
- Societas Colonica Suecica, www.colonialswedes.org
- Societas Fundata Kalmar Nyckel et Tall Ship Kalmar Nyckel, www.kalmarnyckel.org
- Virtuale Novae Nederlandiae iter: Arx Christina, www.nnp.org