Arsinoë I (regina Aegypti)
(Redirectum de Arsinoe I (regina Aegypti))
Vide etiam paginam discretivam: Arsinoë.
Arsinoe I (Graece Ἀρσινόη), regina Aegypti, fuit filia Lysimachi regis Thraciae et Macedoniae. Anno 285 a.C.n. Ptolemaeo II regi Aegyptiorum nupsit et ei inter alios filium Ptolemaeum III peperit. Post mortem Lysimachi, patris sui, uxor eius, Arsinoe II novum maritum repudiavit et in Aegyptum fugit. Hic Arsinoe II favorem regis adepta est, qui, cum frater esset Arsinoes II, eam uxorem duxit et Arsinoen I 278 a.C.n. in exsilium misit.
Nexus externi
recensere- Arsinoe I apud Egyptian Royal Genealogy
Bibliographia
recensere- "Arsinoe. 3" in Gulielmus Smith (1844–1849). Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology [📖]. Londinii: Taylor & Walton vol. 1 p. 367