Aarhusia
(Redirectum de Arhusia)
Vide etiam paginam fere homonymam: Aarhusum.
Aarhusia[1] (alia nomina[1]: Aarhusum, Ahusa, Ahusia, Arhusia, Arusium, Arhusa[2]) (Danice Århus sive Aarhus[3]) est urbs Danica 261 570 incolarum (anno 2015) ergo secunda Daniae quod ad incolas pertinet et Iutiae maxima. Aarhusiae est Universitas Arhusiensis. Incolae Aarhusienses, Arhusienses appellantur.[1]
Anno 2017 Aarhusia una cum Papho in Cypro insula caput culturale Europaeum fuit.
Filii urbis
recensere- Olaus Wormius (1588–1654), archivarius, conditor archaeologiae Danicae, doctor medicinae Universitatis Basiliensis, ac magister artium humaniorium et professor in Universitate Hafniensi
- Ole Rømer (1644–1710), astronomus
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ Carolus Egger: Lexicon nominum locorum (=Series librorum operis fundati cui nomen "Latinitas"/1), Libreria Edictrice Vaticana, Romae 1982, ISBN 88-209-1254-6,, p.15
- ↑ cfr. [1]
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Aarhusiam spectant. |