Argumentum periapsidis

(Redirectum de Argumentum perihelii)

Argumentum periapsidis (etiam argumentum perifoci aut argumentum pericentri dictum) (sigla: ω) est unum ex elementis orbitalibus corporis versantis. Est angulus, qui tractum apsidis definit. Angulus inter orbitae periapsin et nodum ascendentem metitur.

Diagramma elementorum orbitalium, inclusive argumentum periapsidis (ω).

Pro corpore centrali haec nomina in usu sunt:

  • Tellus: Argumentum perigaei
  • Sol: Argumentum perihelii
  • generatim: Argumentum periapsidis

Vide etiam: Apsis