Argilla Londinensis

sedimentum apothecarium

Argilla Londinensis,[1] Anglice London clay, est sedimentum geologicum in Anglia meridiorientali quo planities vallis Thamesis inferioris et litora aestuarii eiusdem fluminis definiuntur. Ibi variis locis a saeculo XIX ineunte fossilia optime servata animalium plantarumque reperta sunt. Abhinc annorum inter 56 et 49 milies milium deposita sunt, aetate Ypresia, aevo Eocaeno ineunte.

Argilla Londinensis ad oram maritimam iuxta Reculver Cantii patefacta
  1. Sic fere semper auctores de historia naturali: e.g. "in argilla londinensi insulae Sheppey" (p. 273 apud Google Books)

Bibliographia

recensere
De fossilibus

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad argillam Londinensem spectant.