Aperire sectionem principem
Area Rubra, aspectus in meridiem
Area Rubra, aspectus in boreo-occidentem

Area Rubra[1] (Russice: Красная[1] площадь) est area maximi momenti Moscuae et inter mundi notissimas. Media in urbe Moscuae vetere est, ante orientalia Cremlini moenia sita. Una cum Ecclesia Cathedrali Sancti Basilii, Mausoleo Leninis et pantopolio GUM insigne urbis habetur. Praeterea anno 1990 ab UNESCO declarata est mundi hereditas.

NotaRecensere

  1. 1.0 1.1 Verbum "красная" (quo haec area a saeculo septindecimo denotatur), opinione praevalenti, notionem suam antiquam hic habet, non 'rubram', sed 'pulchram' significans [1][2].

Nexus externiRecensere