Ardor nocturnus est eventus qui saepe culmen feriae globulorum aerostaticorum aeris calidi habetur. Globi solis occasu in regione deductionis, campo aperto, vel stadio pedilusorio statuuntur et inflantur quasi volaturi essent, sed eis ascendere non licet, quia greges terrestres eorum retinacula retinent. Machinae quae propanum urunt interdum accenduntur ut globi aere calido continenter inflentur.

Ardor nocturnus cum ignibus artificiosis in European Balloon Festival, Iulio 2008.

Quia eventus usitate de nocte fit, globi sicut ingentes globuli electrici vel lanternae chartaceae ardent,[1] spectatoribus exhibitionem insolitam praebentes. Tales eventus aliquando iudicantur, aliquando solum oblectationis et celebrationis globorum volandorum causa habentur.

Pinacotheca recensere

Notae recensere

  1. "Up, Up and Gently Away," New York Times.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad ardorem nocturnum spectant.