Arcade Fire, olim The Arcade Fire, est grex musicus generis rock Monte Regii in Canada formatus. Sex sunt socii gregis: Win Butler, Régine Chassagne, Richard Parry, Tim Kingsbury, William Butler, Sarah Neufeld et Jeremy Gara.[1] Grex praeter eius multorum usum instrumentorum musicorum notus est.

Arcade Fire Holmiae.

HistoriaRecensere

Etsi anno 2003 grex creatus est, eius socii modo hieme anno 2004 stabiles facti sunt, cum operari albo Funeral inceperint. Hoc disco grex notari incepit, laudes accipiens a populo existimatoribusque. Pitchfork Media praesertim gregis conflorentis scansioni adstruxit: albo 9.7 / 10 dedit, postmodo eum nominans anni 2004 "optima nova musica".[2] Etiam blog gregem levaverunt, et in pulpito grex bonas gratias percepit ob eius vivaces actus.

Post divulgationem albi Funeral, grex album EP The Arcade Fire renovavit, cuius carmen Wake Up gregis U2 spectacula Vertigo Tour iniit. Arcade Fire posterius hoc carmen pro Where the Wild Things Are renotavit. Moderator huius pelliculae se dixit audivisse albo Funeral in narratu scribendo.[3]

Neon Bible mense Martio anni 2007 divulgatum est, album notatum in pergula quam cum pecunia acquisita ex Funeral grex sibi emerat.

Tandem die 3 Augusti 2010 album The Suburbs divulgatum est, et Reflektor die 28 Octobris 21013.

DiscographiaRecensere

  • Funeral (2004)
  • Neon Bible (2007)
  • The Suburbs (2010)
  • Reflektor (2013)
  • Everything Now (2017)

Nexus externiRecensere

  • Arcade Fire Situs mandatus (Anglice)

NotaeRecensere