Arbeia (Scotia)
Arbeia
Arbeia
Situs in Britannia boreali

Arbeia fuit castra Romana, anno circiter 120 eodem loco posita ubi stant hodie suburbia urbis Anglicae South Shields comitatus olim Dunelmensis. Mox prope Arbeia constructum est Vallum Aelium quo provincia Britannia a populis septentrionalibus separabatur. Castra saeculo V derelicta moxque delapidata hodie partim reconstructa sunt, nomine Arbeia Roman Fort and Museum.

In museo ostentantur sepulcra ibi reperta Reginae, origine Catuvellaunae, quae olim serva fuerat, deinde liberta et uxor Baratae Palmyreni vexillarii (inscriptione RIB 1065 commemorata), et Victoris, origine Maurus, liberti Numeriani equitis Asturis.

Bibliographia

recensere
  • "Arbeia" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) p. 256
  • "South Shields" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594) p. 71

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Arbeia spectant.
  • Arbeia Roman Fort and Museum
  • "Arbeia" apud Pleiades (situs a Rogero Bagnall et Ricardo Talbert editus) (Anglice)