Aqua metabolica est aqua quae in animali aliquo non cum cibis et potionibus ingeritur sed ab ipso cellulari metabolismo creatur tum cum in mitochondriis glucosum ceteraeque moleculae energeticae oxydantur ad ATP moleculas producendas. In homine aqua metabolica denis per centena totius aquae corporalis aestimatur[1]. Sunt tamen animalia ad vitam in arentibus desertis accomodata quae numquam bibunt sed aqua metabolica vel in cibo reperta contenta sunt[2].

  1. Elaine N. Marieb et Katja Koehn, Anatomie et physiologie humaines (undecima editio), Pearson, 2019 p. 1173.
  2. Raven, Johnson, Mason, Losos, Duncan, Biologie, De Boeck, 2020 p.1095.

Plura legere si cupis

recensere

Mellanby, Kenneth (July 1942). "Metabolic Water and Desiccation". Nature. 150: 21