Anuli Borromaeani sunt tres anuli quorum quisque cuique alteri non est connexus, omnes tres autem in toto connexi sunt. Unum eorum si aperis, duo reliqui disiuncti sunt.

Exempla eiusmodi anulorum sunt:

Anuli Borromaeani non nullius momenti sunt in topologia.

De nomine

recensere
 
Ecclesia cathedralis Mediolani: sigillum familiae Borromaeae, exstans in sepulcro cardinalis Friderici Borromaei. Hoc in sigillo infra tres anuli aurei videri possunt qui anulis Borromaeanis nomen dederunt.

Nomen latinum non est attestatum. In linguis modernis anuli Borromaeani appellantur vel nodus Borromaeanus eo quod inveniuntur in sigillo domus Borromaeae.

In manuscripto Domenici Zonca anni 1750 invenitur: «Tres aurei annuli [sic] quos huius famili[a]e insignibus Franciscus I dux Sfortia iunxit, immortale eiusdem principis amoris in Borromaeos pignus, eorumque fidelitatem et constantiam exprimunt»[1]

  1. I nostri aevi (Italiane)