Wikidata Antonius Rosich
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1787; Varasdinum
Obitus: 3 Iunii 1848; Varasdinum

Officium

Munus: Linguista

Antonius Rosich (Croatice Antun Rožić), anno 1787 Varasdini natus et 3 Iunii anno 1848 ibidem mortuus, fuit grammaticus et paedagoga Croaticus.

Vita et operaRecensere

Ab anno 1811 ad 1817 Zagrabiae, a 1817 ad 1845 in gymnasio Varasdinensi linguas classicas, historiam et geographiam docebat. Anno 1845 Zagrabiae gymnasii rector factus est. Artem grammaticam Latinam ab Iosepho Grigely Hungaro compositam Croatice reficit; lexicon Latino-Croatico-Theodisco-Hungaricum composuit; Latine Compendium totius orbis geographicum edidit.

BibliographiaRecensere

  • V. Dukat, Hrvatske preradbe Grigelyevih „Institutiones Grammaticae“, in: Rad JAZU 172, 1908, p. 48
  • F. Heffler, Slava prof. A. R., in: Kršćanska škola, 1935, n. 6, p. 62
  • Š. Ljubić, Ogledalo književne poviesti jugoslavjanske . . . 2, 1869, p. 533;
  • Z. Vince, Putovima hrvatskoga književnoga jezika, 1978, p. 542.

Nexus externiRecensere