Aperire sectionem principem
Imago Antonii Burns, servi fugitivi, cuius prehensio et condicionibus Actus Servorum Fugitivorum anni 1850 iudicium tumultus et obtestationes abolitionistarum et civium Bostoniensium vere 1854 incitaverunt. Protome Burns, viginti quattuor annos nati, "A Barry ex daguerreotypo adumbrata a Whipple et Black," [1] a prospectibus eius vitae cingitur.

Antonius Burns (31 Maii 183417 Iulii 1862), servus in Staffordiensi Comitatu Virginiae natus, iuvenis Baptista et "praedicator servus" in Ecclesia Unionis Falmuthensi Falmuthi in Virginia factus est. Anno 1853, ex servitute effugiens, ad Bostoniam pervenit, ubi laborare coepit. Proximo anno, condicionibus Actus Servorum Fugitivorum anni 1850 captus, Bostoniae legitime iudicatus est. Bostoniensibus autem legi ferociter resistentibus, casus animas hominum per Civitates Foederatas ad se convertit, magnasque protestationes et impetus in administratores praetorianos intra basilicam incitavit. Milites foederales Burns post iudicium ad navem transportarentur ut ad Virginiam conveheretur, sed denique a servitute redemptus est, sua libertate a Bostoniensibus eum commiserantibus coempta. Postea, in Collegio Oberliniensi educatus, praedicator Baptisticus factus est, qui ad Canadam Superiorem pro loco immigravit. Henricus David Thoreau in libro Slavery in Massachusetts historiam Burnsianum refert.

NotaeRecensere

  1. Anglice: "Drawn by Barry from a daguereotype [sic] by Whipple and Black."

BibliographiaRecensere

  • Barker, Gordon S. 2011. Imperfect Revolution: Anthony Burns and the Landscape of Race in Antebellum America. Kent Ohii: Kent State University Press.
  • Hamilton, Virginia. Anthony Burns: The Defeat and Triumph of a Fugitive Slave.
  • Roth, Ronica. 2003. The Trial of Anthony Burns. Humanities 24(3).
  • Stewart, James Brewer. 1996. Holy Warriors: The Abolitionists and American Slavery. Ed. retractata. Novi Eboraci: Hill and Wang.
  • Thoreau, Henry David. 1854. Slavery in Massachusetts.
  • Tuttleton, James W. Thomas Wentworth Higginson. Twayne Publishers.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Burns spectant.