Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga
(Redirectum de Anscharius Andreas Rodríguez Madariaga)
Anscharius Andreas Roderici filius, vulgo Óscar Andrés Rodríguez Maradiaga S.D.B. (natus Tegucigalpae in Honduria die 29 Decembris 1942), alumnus Pontificii Athenaei Salesiani et apud Lateranum, fuit episcopus auxiliaris Tegucigalpae et episcopus titularis Pudentianensis ab anno 1978. Archiepiscopus Tegucigalpensis anno 1993 electus est. Cardinalis presbyter Ecclesiae Catholicae creatus est anno 2001 titulo Sanctae Mariae de Spe. Rodríguez Madariaga conclavibus mense Aprili 2005 et mense Martio 2013 adfuit, quae Iosephum Ratzinger et Georgium Marium Bergoglio papas creaverunt.
Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
archiepiscopus Archidioecesis Tegucigalpensis | |
titulus S. Mariae de Spe | |
Natus | 29 Decembris 1942 |
presbyter ordinatus | 28 Iunii 1970 |
episcopus nominatus | 28 Octobris 1978 |
episcopus consacratus | 8 Decembris 1978 |
Cardinalis promulgatus | 21 Februarii 2001 |
a papa | Ioanne Paulo II |
Die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus Anscharium Andream Rodríguez Maradiaga praesidem consilii cardinalium fecit.
Nota
recensereBibliographia
recensere- John L. Allen, Jr, "Papabile of the Day: The Men Who Could Be Pope" in National Catholic Reporter (Feb.-Mar. 2013)
- Andrew Brown, "How will the next pope be chosen?" in The Guardian (5 Mar. 2013)
Nexus externi
recensere- "Rodríguez Maradiaga Card. Óscar Andrés, S.D.B." apud Sala stampa della Santa Sede (situs Curiae Romanae diurnariis destinatus) (Italiane)
- "Óscar Andrés Cardinal Rodríguez Maradiaga" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- "Rodríguez Maradiaga, S.D.B., Óscar Andrés" e The Cardinals of the Holy Roman Church (situs a Salvatore Miranda elaboratus apud Bibliothecas FIU) (Anglice)