Annii Plocami libertus
Annii Plocami libertus (nomine incognito), qui medio saeculo I floruit, primus Romanorum insulam Taprobanam visitavit. Principe Claudio legationem a rege huius insulae missam Romam conduxit. Ita enim Plinius refert:
- Nobis [de Taprobane] diligentior notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula advectis. Id accidit hoc modo. Anni Plocami, qui maris Rubri vectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam navigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam, XV die Hippuros portum eius invectus, hospitali regis clementia sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea narravit Romanos et Caesarem. Mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii essent in captiva pecunia, cum diversae imagines indicarent a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit, principe eorum Rachia.[1]
Nuntia varia de regno Taprobanae, de geographia, de moribus, reportaverunt libertus ille legatusque Rachias.