Annetta von Droste-Hülshoff
Annetta / Annette von Droste-Hülshoff, vere: Anna Elisabeth Freiin von Droste zu Hülshoff, (nata die 10 Ianuarii 1797 in Castello Hülshoff apud Monasterium, mortua die 24 Maii 1848 in Meersburg) erat Germanica scriptrix illustrissima.
Vita
recensereAnno 1826 commigravit in domum Rüschhaus haud procul a Nienberge (quod hodie diribitorium quoddam Monasterii). Inter 1812-1819 linguas classicae, Francogallicam et historiam naturalem studiut et ei calcaria subdidit ad munus scriptricis accedendum iuris consultus et auctor Antonius Matthias Sprickmann. Itaque Droste-Hülshoff diversa litterarrum genera tentavit. Etiam relationem cum Adele et Johanna Schopenhauer (soror et mater Arthuri Schopenhauer) fuit. Post annum 1825 saepius in Rhenania versata praesertim Bonnam venit. Infelix amor erga multo iuniorem Levinum Schücking, quae incohaverat anno 1837 et durabat usque ad annum 1846, eam in tristitiam magnam inpulit. Anno 1846 in perpetuum ad ripas Lacus Bodamici transmigravit ubi una cum affini Iosepho von Laßberg habitabat.
Gravitas
recenserePueritia in domo severe catholica transacta utique aliquid momenti creationibus litterariis habuit. Anno 1838 demum edita est primus liber praetitulatus Gedichte. In eo Droste-Hülshoff emolumentum religiosorum signorum in contextu anni ecclesiastici evolvit, sicut etiam in libro Das geistliche Jahr (post mortem, 1851, edito, sed iam anno 1820 incohato). Aspectus culpae, timoris, derelictionis Dei, gratiae hic miscentur et distemperantur. Altera in collectione, quae Gedichte vocatur (1844), sese praebet observatricem patriae mollissimam diligentissimamque realismo praevalente.
Carmina epicolyrica de Westfalia inserenda sunt in pulcherrima Theodisco idiomate umquam scripta. Ibi etiam daemonica naturae pars describitur, quae observantibus sub signis revelatur. Quod optime percipi potest in opere Heidebilder (1841/42), cui interest fabula Der Knabe im Moor. Numerantur inter maximi ponderis libros poemata annis 1843/44 orta, e.g. Mondesaufgang, Durchwachte Nacht et Im Grase ("Süße Ruh’, süßer Taumel im Gras, / Von des Krautes Arom’ umhaucht, / Tiefe Flut, tief, tief trunkne Flut, / Wenn die Wolke am Azure verraucht").
Fabula titulo Die Judenbuche (1842), elucubratio psychologica de homicida, antecessit realismo. Non solum haud terminata epica poesis Walter (1818) in lucem prolata est sed complura alia infinita.
Fons
recensere"Droste-Hülshoff, Annette Freiin von", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation, 2006 (DVD)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Annetta von Droste-Hülshoff spectant. |
- Fontes Vicipaed.
- Opera in interrete legibilia
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Biographia in paginis feminis inclutissimis dedicatis