Anina
Anina (Hungarice Stájerlakanina, Germanice Steierdorf) est Romaniae oppidum circiter 7500 incolarum in regione Banatu sita et ad circulum Caraş-Severin pertinens.
Locus: 45°5′30″N 21°51′12″E
Numerus incolarum: 5 521
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Carașova
Tabula aut despectus
Historia
recensereSteierdorf (Latine vicus Styriorum) a fabris e Styria venientibus conditum est. Tum haec regio ad Austriam pertinuit. Anno 1792 in Steierdorf carbo, ex anno 1854 ferrum producitur. Anno 1860 in vicinitate vicus Anina conditus est, quod nomen ab Anin verbo derivatum est, quo lingua Dacoromanica Alnus sigificatur. Hic incolae Dacoromani incolunt. Ab anno 1918 pars Romaniae est. Anno 1945 multi homines Germani in Unionem Sovieticam deportati sunt. Anno 1952 Steierdorf pars Aninae factum est et oppidum declaratum est.
Incolae
recensereAnno 2011 hic 7485 homines habitabant, inter eos 6030 Dacoromani, 99 Hungari, 204 Zingari, 16 Ucraini atque 423 Germani.[1]
Cives clari
recensere- Ioannes Timofte (*1967), pedilusor
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Anina spectant. |