Animula vagula blandula
Animula vagula blandula est primus versus carminis, quod imperator Hadrianus moribundus aestate anni 138 p.C.n. composuisse traditur, teste Historia Augusta.[1]
Versus infra descriptos imperator ingravescente iam aetate cum iam morbo fatali gravaretur in villa amplissima eius ad Baias sitam elocutus esse dicitur.
Quod carmen cum levissimi esse momentis primus Aelius Spartianus censeret ab philologis recentioris aetatis (e.g. Isaacus Casaubonus) vim quandam poeticam exhibere iudicatum est.
Carminis versus
recensereAnimula vagula blandula
Hospes comesque corporis
Quae nunc abibis in loca
Pallidula rigida nudula
Nec ut soles dabis iocos
Notae
recensere- ↑ Historia Augusta, "Vita Hadriani" 25