Aperire sectionem principem

Anglia sacra est collectaneum historicum de dioecesibus Angliae et de vitis episcoporum, ab Henrico Wharton partim a textibus antiquis editum, partim e novo scriptum. In duobus voluminibus anno 1691 divulgatum est. Volumen primum historiam biographicam comprehendit de sedibus Cantuariensi, Wintoniensi, Roffensi, Norwicensi, Coventrensi et Lichfeldensi, Wigorniensi, Bathoniensi et Wellensi, Eliensi, Dunelmensi; volumen alterum documenta et libros varios continet.

EditionesRecensere

  • Anglia sacra, sive Collectio historiarum, partim antiquitus, partim recenter scriptarum, de archiepiscopis et episcopis Angliae, a prima fidei Christianae susceptione ad annum MDXL ... Pars prima. Londinii: Richard Chiswel, 1691 (Textus apud Google Books) pdf apud archive.org
  • Anglia sacra, sive Collectio historiarum antiquitus scriptarum, de archiepiscopis et episcopis Angliae, a prima fidei Christianae susceptione ad annum MDXL ... Pars secunda .... Londinii: Richard Chiswel, 1691 (Textus apud Google Books) apud archive.org
  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.