Andreas Bajuk
Andreas, vulgo Andrej Bajuk (Labaci natus die 18 Octobris 1943; ibidem die 16 Augusti 2011 mortuus) fuit politicus Sloveniae. In Argentina ab anno fere 1948 educatus, alumnus fuit universitatis Nationalis de Cuyo universitatumque Chicaginiensis et Californiensis Berkeleiae ubi gradum doctoratus ascendit. Professor apud almam matrem Argentinensem meruit, sed ab anno 1976, Argentina sub regimine militari iacente, Vasingtoniae operam dedit atque ab anno 1994 Lutetiae. In Sloveniam anno fere 1999 rediit. Ibi primus minister breviter a die 7 Iunii 2000 ad 30 Novembris eiusdem anni, minister a vectigalibus a die 3 Decembris 2004 usque in annum 2008 meruit.
Bibliographia
recensere- Denis Sarkić, "Andrej Bajuk: Tisti politik, ki je vodil prvo pravo desničarsko vlado" in Mladina (20 Februarii 2004)
Aloisius Peterle 1990 • Ioannes Drnovšek 1992 • Andreas Bajuk 2000 • Ioannes Drnovšek 2000 • Antonius Rop 2002 • Ioannes Janša 2004 • Borut Pahor 2008 • Ioannes Janša 2012 • Alenka Bratušek 2013 • Miroslaus Cerar 2014 • Marianus Šarec 2018 • Ioannes Janša 2020 • Robertus Golob 2022 | |