Amphibalus fuit, si fontibus tardioribus credimus, Britannus religioni Christianae ab Albano martyr conversus et post eum morte damnatus, imperatore Diocletiano. Eruditi autem asseverant Galfridum Monemutensem, qui eam historiam narrat, e verbo "amphibalo" (scil. paenula) personam finxisse; Amphibalus enim in fontibus de vita Albani antiquioribus minime reperitur..

Amphibalus baptista (Vie de Seint Auban: Coll. Trin. Dubl. E.i.40)
Amphibalus martyr (Vie de Seint Auban: Coll. Trin. Dubl. E.i.40)

Bibliographia

recensere
  • Saint Alban in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)